Catullo carmi vari

Materie:Traduzione
Categoria:Italiano
Download:240
Data:11.05.2006
Numero di pagine:5
Formato di file:.doc (Microsoft Word)
Download   Anteprima
catullo-carmi-vari_1.zip (Dimensione: 24.37 Kb)
trucheck.it_catullo-carmi-vari.doc     119 Kb
readme.txt     59 Bytes


Testo

1
Cui dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli tibi namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas
iam tum cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare cartis
doctis Iuppiter et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque quidem est. patroni et ergo
plus uno maneat perenne saeclo.
2
Passer. deliciae meae puellae.
quicum ludere. quem in sinu tenere.
cui primum digitum dare appetenti.
et acres solet incitare morsus.
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid libet iocare
et solaciolum sui doloris
credo ut tum gravis acquiescet ardor.
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristes animi levare curas.
3
Lugete o Veneres Cupidinesque
et quantum est hominum venustiorum.
passer mortuus est meae puellae.
passer deliciae meae puellae.
quem plus illa oculis suis amabat.
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem.
nec sese a gremio illius movebat
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipilabat.
qui tunc it per iter tenebricosum
illuc unde negant redire quemquam.
at vobis male sit malae tenebrae
Orci. quae omnia bella devoratis.
tam bellum mihi passerem abstulistis.
o factum male. o miselle passer.
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli.

5
Vivamus mea Lesbia. atque amemus.
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis.
soles occidere et redire possunt.
nobis cum semel occidit breuis lux
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille. deinde centum.
dein mille altera, dein secunda centum.
deinde usque altera mille. deinde centum.
dein cum milia multa fecerimus
conturbabimus illa ne sciamus
aut ne quis malus invidere possit
cum tantum sciat esse basiorum.
8
Miser Catulle. desinas ineptire.
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles.
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa cum iocosa fiebant
quae tu volebas nec puella nolebat
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult. tu quoque impotens noli
nec quae fugit sectare. nec miser vive.
sed obstinata mente perfer. obdura.
vale puella. iam Catullus obdurat.
nec te requiret. nec rogabit inuitam.
at tu dolebis cum rogaberis nulla.
scelesta. vae te. quae tibi manet vita.
quis nunc te adibit. cui videberis bella.
quem nunc amabis. cuius esse diceris.
quem basiabis. cui labella mordebis.
at tu Catulle desinatus obdura.
11
Furi et Aureli comites Catulli.
sive in extremos penetrabit Indos
litus ut longe resonante Eoa
tunditur unda.
sive in Hyrcanos Arabesve molles
seu Sacas sagittiferosve Parthos
sive quae septemgeminus colorat
aequora Nilus.
siue trans altas gradietur Alpes
Caesaris visens monumenta magni
Gallicum Rhenum horribilesque ulti
mosque Britannos.
omnia haec quaecumque feret voluntas
caelitum temptare simul parati.
pauca nuntiate meae puellae
non bona dicta.
cum suis viuat valeatque moechis
quos simul complexa tenet trecentos
nullum amans vere sed identidem omnium
ilia rumpens.
nec meum respectet ut ante amorem.
qui illius culpa cecidit velut prati
ultimi flos praetereunte postquam
tactus aratro est.
13
Cenabis bene mi Fabulle apud me
paucis si tibi di favent diebus.
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam. non sine candida puella.
et vino. et sale. et omnibus cachinnis.
haec si inquam attuleris venuste noster
cenabis bene. nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
seu quid suavius elegantiusve est.
nam unguentum dabo quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque.
quod tu cum olfacies deos rogabis
totum ut te faciant Fabulle nasum.
31
Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique vasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus invisus,
vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
liquisse campos et videre te in tuto.
O quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit ac peregrino
labore fessi venimus larem ad nostrum
desideratoque acquiescimus lecto?
Hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude.
gaudete vosque, o Lydiae lacus undae:
ridete quicquid est domi cachinnorum.
39
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque. si ad rei ventum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille; si ad pii rogum fili
lugetur, orba cum flet unicum mater,
renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
neque elegantiem, ut arbitror, neque urbanum.
quare monendum est te mihi, bone Egnati.
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus
aut Lanuvinus ater atque dentatus
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingivam,
ut quo iste vester expolitior dens est,
hoc te amplius bibisse praedicet loti.
51
Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare digos,
qui sedens adversus identidem te spectat et audid
dulce videntem, misero quod omnis
elidit sensus mihi: non simul te,
Lesbia aspexi, mihi est super mi
vocis in ore;
lingua sed torpet, tenuis sub ertus
clon demovet, sonitu suopte tintinant aures,
genita teguntur lumina nocte.
Otium Catulle tibi molestum est,
otio exultasminiumque gestis;
otium et veges prius et beatos perdidit urbes.
76
Si qua recordanti | benefacta priora voluptas
Est homini, cum se | cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, | nec foedere nullo
divum ad fallendos | numine abusum homines,
multa parata manent | tum in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato | gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines | bene cuiquam aut dicere possunt
Aut facere, haec a te | dictaque factaque sunt:
omniaque ingratae | perierunt credita menti.
Quare cur te iam | amplius excrucies?
Quin tu animum offirmas | atque istinc te ipse reducis
et deis invitis | desinis esse miser?
Difficile est longum | subito deponere amorem;
difficile est, verum hoc | qua lubet efficias.
Una salus haec est, | hoc est tibi pervincendum;
hoc facias, sive id | non pote sive pote.
O di, si vestrum est | misereri, aut si quibus umquam
Extremam iam ipsa in | morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, | si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem | perniciemque mihi,
quae mihi subrepens | imos ut torpor in artus
expulit ex omni | pectore laetitias.
Non iam illud quaero, | contra me ut diligat illa,
aut (quod non potis est) | esse pudica velit;
ipse valere opto et | taetrum hunc deponere morbum.
O di, reddite mi hoc | pro pietate mea.
101
Multas per gentes | et multa per aequora vectus
advenio has miseras, | frater, ad inferias,
ut te postremo | donarem munere mortis
et mutam nequi | quam alloquerer cinerem,
quandoquidem fortuna | mihi tete abstulit ipsum,
heu miser indigne | frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec | prisco quae more parentum
tradita sunt tristi | munere ad inferias,
accipe fraterno | multum manantia fletu,
atque in perpetuum, | frater, ave atque vale.

Esempio